PAPYRUS Phleus seu vulgaris

PAPYRUS Phleus seu vulgaris
PAPYRUS Phleus seu vulgaris
ob similirudinem cum Papyro planta Nilotica, scirpus dictus est. Vetus Auctor Glossarum, Scirpus, φλοῦς πάπυρος. Strabo l. 5. τόφη τε καὶ πάπυρος ἀνθήλη τε πολλὴ κατακομίζεται ποταμοῖς ἐις τὴν Πὥμην, ubi πάπυρος i. e. quod antiqui Attici φλεὼ dixere, Ioniciφλοῦν, qui ἀνθήλην etiam habet, i. e. panniculam et lanuginem, etc. Quod probe notandum, ne papyrus hic vulgaris, cum papyro Aegyptio, e quo charta fiebat, confundatur. Et quidem hôc papyrô, seu scirpô, qui naturam habet papyraceam, faciebant olim lectos mortuorum, cum quibus rogo inferebantur comburendi. Martial. l. 8. Epigr. 44. v. 14.
Fartus papyrô dum tibi tores crescit.
Ex eodem, cerâ circumdato, candelae, quibus praelucentibus mortuinoctu efferrentur. Persius, Hinc tuba, candelae. Panniculâ porro illius, stipae vice, utebantur, ad componenda vasa fictilia, ne invicem collisa frangerentur, Graeci ςτοιβὴν vocant: scribitque Galenus, circumponi solitam vasis oleariis. Quae omnia qui ex papyro Aegyptia facta esse voluerit, multum errat; nec enim ad candelas et funera ex Aegypto efferebatur papyrus, sed ex indigena papyro seu scirpo ista confiebant. Clare Plin. loc. cit. de scirpis, Aquibus detractô cortice candelae luminibus et funeribus serviunt. Antipater,
Λαμπάδα κηροχίτωνα κρόνου, τυφήρεα λύχνον
Σχοίνου καὶ λεπτῆ σφιγγόμενον παπύρῳ.
Paulinus,
Lumina ceratis adolentur odora papyris.
i. e. candelae e scirpis factae. Ex utraque quidem fiebant tegetes, vela et vestes, funesitem aliaque, exceptis tamen chartis, h. e. τοῖς βιβλίοις, quae non nisi ex Aegyptia fiebant. De velis scirpeis Plin. loc. cit. Namque his velificant non in Pado tantum nautici, verum et in mari piscator Africus. Vestes φλοΐναι Indorum, ex Herodoto notae, quae scirpeae vertendae sunt Latine. Funes quoque, unde mentio apud Euripidem, φλοΐνων ήνιῶν, in Autolyco Satyr. φλοΐνας ἡνίας πλέκει, scirpeas habenas plectit. Tegetes item et alia. Eôdem farciebant toros pauperes ac stramenta, haud secus atque Aegyptii suô. Pelagius de Vitis Sanctorum, Vides autem Aegyptium vestitum tum mollibus rebus et budam de papyro et pellem stratam sub ipso: ubi buda est stramentum vel storea. Idem paulo post: Et pro his dedit mihi Deus stramentum de papyro, et hanc pellem. Rachanas quin etiam de papyro, h. e. cervicalia seu fasciculos, qui cervicalium vicem praestarent, habuêre etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1003. et 1004. et infra Phleos, it. Scirpus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”